< I Paralipomenon 19 >
1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo.
[達味戰勝聯軍]此後,阿孟子民的君王納哈士死了,他的兒子繼位為王。
2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater eius gratiam. Misitque David nuncios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,
達味心想:我要善待納哈士的兒子哈農,因為他父親曾善待了我。於是達味派遣使者去慰問他,哀悼他的父親。但當達味的臣僕來到阿孟子民的境內哈農那裏慰問他時,
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te? Nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi eius?
阿孟子民的公卿對哈農說:「達味派人來慰問你,你以為他是尊敬你的父親嗎﹖他的臣僕到你這裏來,安知不是為調查、探聽、破壞這地方﹖」
4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
哈農遂拿住達味的臣僕,將他們的鬍鬚剃去,將他們下半截至臀部的衣服也都割去,然後放他們走了。
5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
他們走了以後,有人將這些人所遭遇的事告訴了達味,達味遂即派人前去迎接他們;因為這些人很覺羞恥,王便吩咐說:「你們暫且留在耶里哥,等鬍鬚長起後再回來。」
6 Videntes autem filii Ammon, quod iniuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
阿孟子民見自己同達味結下了仇恨,哈農和阿孟子民便派人用一千「塔冷通」銀子,向二河之間的阿蘭,瑪阿加的阿蘭及祚巴去僱戰車和騎兵。
7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
他們僱得了戰車三萬二千輛,又僱得了瑪阿加王和他的軍隊。他們來到,就在默德巴前紮營;阿孟子民也從自己的城內出來,集合備戰。
8 Quod cum audisset David, misit Ioab, et omnem exercitum virorum fortium:
達味一聽說,遂派約阿布率領全部精兵出擊。
9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem iuxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium eius venerant, separatim in agro steterunt.
阿孟子民出來,在城門前擺了陣,來助戰的王子們另在田間擺了陣。
10 Igitur Ioab intelligens bellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum.
約阿布見前後受敵,便由以色列勁旅中,挑選一隊精兵擺陣進攻阿蘭人;
11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui; et perrexerunt contra filios Ammon.
將期餘的軍隊,交由自己的兄弟阿彼瑟指揮,叫他列陣進攻阿孟子民,
12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
對他說:「若我打不下阿蘭人,你就來援助我;若你打不下阿孟子民,我就來援助你。
13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem quod in conspectu suo bonum est, faciet.
你當勇敢! 為了我們的民族,為了我們天主的城,我們應當奮鬥。願上主成就他認為美好的事! 」
14 Perrexit ergo Ioab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos.
然後,約阿布帶著軍隊往前進攻阿蘭人,阿蘭人便在他面前逃走了。
15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Ioab in Ierusalem.
阿孟子民見阿蘭人逃走,他們也在約阿布的兄弟阿彼瑟面前逃走,退入城中;以後,約阿布回了耶路撒冷。
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuncios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer, erat dux eorum.
阿蘭人見自己為以色列打敗,遂派使者將大河那邊的阿蘭人調來,由哈達德則爾的元帥芍法客率領。
17 Quod cum nunciatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
達味一得了情報,就調集所有的以色列人,渡過約但河,來到赫藍,擺陣向他們進攻。當達味擺陣攻擊阿蘭人時,阿蘭人就來迎戰。
18 Fugit autem Syrus Israel: et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
但阿蘭人在以色列面前潰退,達味乘勝擊殺了阿蘭七千騎兵,四萬步兵,也殺了他們的元帥芍法客。
19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
哈達德則爾的臣僕見他們敗於以色列,便與達味講和,表示臣服。從此阿蘭人再不敢協助阿孟子民了。