< I Paralipomenon 16 >
1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
2 Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
5 Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
6 Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca fœderis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
8 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
9 Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
10 Laudate nomen sanctum eius: lætetur cor quærentium Dominum.
11 Quærite Dominum, et virtutem eius: quærite faciem eius semper.
12 Recordamini mirabilium eius quæ fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
13 Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
15 Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem præcepit in mille generationes.
16 Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Iacob in præceptum: et Israel in pactum sempiternum,
18 dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
19 Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius.
20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22 Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
23 Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
24 Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
26 Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
28 Afferte Domino familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29 Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
32 Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
35 Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno usque in æternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcæ iugiter per singulos dies, et vices suas.
38 Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli.
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in æternum misericordia eius.
42 Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.