< I Paralipomenon 10 >

1 Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.
非利士人与以色列人争战,以色列人在非利士人面前逃跑,在基利波山有被杀仆倒的。
2 Cumque appropinquassent Philisthæi persequentes Saul, et filios eius, percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
非利士人紧追扫罗和他儿子们,就杀了扫罗的儿子约拿单、亚比拿达、麦基舒亚。
3 Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt iaculis.
势派甚大,扫罗被弓箭手追上,射伤甚重,
4 Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me: ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
就吩咐拿他兵器的人说:“你拔出刀来,将我刺死,免得那些未受割礼的人来凌辱我。”但拿兵器的人甚惧怕,不肯刺他;
5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
扫罗就自己伏在刀上死了。拿兵器的人见扫罗已死,也伏在刀上死了。
6 Interiit ergo Saul, et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
这样,扫罗和他三个儿子,并他的全家都一同死亡。
7 Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
住平原的以色列众人见以色列军兵逃跑,扫罗和他儿子都死了,也就弃城逃跑,非利士人便来住在其中。
8 Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios eius iacentes in monte Gelboe.
次日,非利士人来剥那被杀之人的衣服,看见扫罗和他儿子仆倒在基利波山,
9 Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:
就剥了他的军装,割下他的首级,打发人到非利士地的四境报信与他们的偶像和众民,
10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
又将扫罗的军装放在他们神的庙里,将他的首级钉在大衮庙中。
11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,
基列·雅比人听见非利士人向扫罗所行的一切事,
12 consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius: attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
他们中间所有的勇士就起身前去,将扫罗和他儿子的尸身送到雅比,将他们的尸骨葬在雅比的橡树下,就禁食七日。
13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
这样,扫罗死了。因为他干犯耶和华,没有遵守耶和华的命;又因他求问交鬼的妇人,
14 nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
没有求问耶和华,所以耶和华使他被杀,把国归于耶西的儿子大卫。

< I Paralipomenon 10 >