< Canticum Canticorum 6 >

1 Chorus Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum.]
◆耶京女郎: 妳這女中極美麗的啊! 妳的愛人往那裏去了﹖妳的愛人轉向何處去了﹖妳讓我們同妳一起去尋找﹖◆新娘:
2 [Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
我的愛人到自己的花園,到香畦去了,好在花園中牧羊,採百合花。
3 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
我屬於我的愛人,我的愛人屬於我,他在百合花間,牧放他的羊群。◆新郎:
4 Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
我的愛卿! 妳美麗有如提爾匝,可愛有如耶路撒冷,莊嚴有如整齊的軍旅。
5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
轉過妳的眼去,不要看我,因為妳的眼使我迷亂;妳的頭髮猶如由基肋阿得山下來的一群山羊。
6 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
妳的牙齒像一群浴後上來的母綿羊,都懷有雙胎,沒有不生育的。
7 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
妳隱在面紗後的兩頰,有如分裂兩半的石榴。
8 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
皇后六十,嬪妃八十,少女無數:
9 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
但是,我的鴿子,我的完人,只有一個,她是生養她者的愛女;少女見了她,都稱她有福;皇后與嬪妃,也都讚揚她。◆耶京女郎:
10 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
「那上升如晨曦,美麗如月亮,光耀如太陽,莊嚴如整齊軍旅的,是誰﹖」[第五幕:愛情的享受]◆新娘:
11 Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
我下到核桃園中,要欣賞谷中的新綠,看看葡萄樹是否發了芽,石榴樹是否開了花﹖
12 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
我的熱誠摧促我登上了我民主上的御駕。
13 Chorus Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te. Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
耶京女郎:1. 歸來,歸來! 叔拉米特! 歸來,歸來! 讓我看看妳! 妳們要看叔拉米特什麼﹖看她在兩隊中舞蹈。◆甲:

< Canticum Canticorum 6 >