< Psalmorum 95 >
1 Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:
3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;
5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]