< Psalmorum 82 >
1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
アテフのうた かみは神のつどひの中にたちたまふ 神はもろもろの神のなかに審判をなしたまふ
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
なんぢらは正からざる審判をなし あしきものの身をかたよりみて幾何時をへんとするや (セラ)
3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
よわきものと孤児とのためにさばき苦しむものと乏しきものとのために公平をほどこせ
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
弱きものと貧しきものとをすくひ彼等をあしきものの手よりたすけいだせ
5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
かれらは知ることなく悟ることなくして暗中をゆきめぐりぬ 地のもろもろの基はうごきたり
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
我いへらく なんぢらは神なりなんぢらはみな至上者の子なりと
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
然どなんぢらは人のごとくにもろもろの侯のなかの一人のごとく仆れん
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]
神よおきて全地をさばきたまへ 汝もろもろの國を嗣たまふべければなり