< Psalmorum 8 >
1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David. [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
In finem pro torcularibus, Psalmus David. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
4 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
5 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
6 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
7 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
8 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
9 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!]
Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!