< Psalmorum 75 >
1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
2 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
3 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.
4 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
5 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
6 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
7 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
8 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
9 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob:
10 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]