< Psalmorum 63 >
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
2 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
4 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
7 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
8 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;
10 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
11 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.]