< Psalmorum 58 >

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. [Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
in finem ne disperdas David in tituli inscriptione si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
2 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
3 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
4 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
5 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
7 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
8 Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
9 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
10 Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
11 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.]
et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

< Psalmorum 58 >