< Psalmorum 48 >
1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. [Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Psalmus, Laus Cantici filiis Core secunda sabbati. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
2 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
Fundatur exultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
3 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
4 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum.
Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum.
5 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
6 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:
tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
8 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.
9 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
10 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua.
11 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine.
12 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.
Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
13 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
14 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.]
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.