< Psalmorum 36 >

1 In finem. Servo Domini ipsi David. [Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
耶和华的仆人大卫的诗,交与伶长。 恶人的罪过在他心里说: 我眼中不怕 神!
2 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
他自夸自媚, 以为他的罪孽终不显露,不被恨恶。
3 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
他口中的言语尽是罪孽诡诈; 他与智慧善行已经断绝。
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit.
他在床上图谋罪孽, 定意行不善的道,不憎恶恶事。
5 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
耶和华啊,你的慈爱上及诸天; 你的信实达到穹苍。
6 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
你的公义好像高山; 你的判断如同深渊。 耶和华啊,人民、牲畜,你都救护。
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
神啊,你的慈爱何其宝贵! 世人投靠在你翅膀的荫下。
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
他们必因你殿里的肥甘得以饱足; 你也必叫他们喝你乐河的水。
9 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
因为,在你那里有生命的源头; 在你的光中,我们必得见光。
10 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
愿你常施慈爱给认识你的人, 常以公义待心里正直的人。
11 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
不容骄傲人的脚践踏我; 不容凶恶人的手赶逐我。
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]
在那里,作孽的人已经仆倒; 他们被推倒,不能再起来。

< Psalmorum 36 >