< Psalmorum 3 >
1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
2 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
3 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
4 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
5 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
6 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
8 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]