< Psalmorum 139 >
1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me;
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:
4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. (Sheol )
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.]