< Psalmorum 125 >
1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Benefac Domine bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!]
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.