< Psalmorum 10 >
1 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
4 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
5 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
6 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
7 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
9 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
10 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
11 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
12 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
15 Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
16 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.
17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua:
18 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]