< Proverbiorum 5 >
1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris.
3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol )
Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol )
6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius.
9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.
10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ:
19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.
cerva charissima, et gratissimus hinnulus. Ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?
21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat.
22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.