< Proverbiorum 11 >
1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
Statera dolosa, abominatio est apud Deum: et pondus aequum, voluntas eius.
2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.
4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
Non proderunt divitiae in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.
5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.
6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.
7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.
8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.]
Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.
9 [Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.
Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.
10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.
11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.
12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.
Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.
13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum.
14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.
15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.
Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.
16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.]
Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.
17 [Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.
18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
Clementia praeparat vitam: et sectatio malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
Desiderium iustorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
Anima, quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
Bene consurgit diluculo qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.
Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.
30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
Fructus iusti lignum vitae: et qui suscipit animas, sapiens est.
31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!]
Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?