< Philemonem 1 >

1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adiutori nostro,
2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
et Apiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos:
6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu.
7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi:
10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi, et tibi utilis,
12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: (aiōnios g166)
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes: (aiōnios g166)
16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
ita facies. Ego te fruar in Domino: Refice viscera mea in Christo.
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu,
24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores mei.
25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

< Philemonem 1 >