< Nehemiæ 7 >
1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas:
2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)
3 et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
et dixi eis: Non aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus ædificatæ.
5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudæam, unusquisque in civitatem suam.
7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël:
Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
Filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
Filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo:
Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo:
12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor:
Filii Ælam, mille ducenti quinquagintaquattuor:
13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:
Filii Zethua, octingenti quadragintaquinque:
14 filii Zachai, septingenti sexaginta:
Filii Zachai, septingenti sexaginta:
15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:
Filii Bannui, sexcenti quadragintaocto:
16 filii Bebai, sexcenti viginti octo:
Filii Bebai, sexcenti vigintiocto:
17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo:
Filii Azgad, duo millia trecenti vigintiduo:
18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem:
Filii Adonicam, sexcenti sexagintaseptem:
19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem:
Filii Beguai, duo millia sexagintaseptem:
20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque:
Filii Adin, sexcenti quinquagintaquinque:
21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo:
Filii Ater, filii Hezeciæ, nonagintaocto:
22 filii Hasem, trecenti viginti octo:
Filii Hasem, trecenti vigintiocto:
23 filii Besai, trecenti viginti quatuor:
Filii Besai, trecenti vigintiquattuor:
24 filii Hareph, centum duodecim:
Filii Hareph, centum duodecim:
25 filii Gabaon, nonaginta quinque:
Filii Gabaon, nonagintaquinque:
26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto.
27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
Viri Anathoth, centum vigintiocto.
28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
Viri Bethazmoth, quadragintaduo.
29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres.
30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
Viri Rama et Geba, sexcenti vigintiunus.
31 Viri Machmas, centum viginti duo.
Viri Machmas, centum vigintiduo.
32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
Viri Bethel et Hai, centum vigintitres.
33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
Viri Nebo alterius, quinquagintaduo.
34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor.
35 Filii Harem, trecenti viginti.
Filii Harem, trecenti viginti.
36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque.
37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
Filii Lod, Hadid et Ono, septingenti vigintiunus.
38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres.
40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
Filii Emmer, mille quinquagintaduo.
41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
Filii Phashur, mille ducenti quadragintaseptem.
42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ:
Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ:
43 filii Josue et Cedmihel filiorum
Filii Iosue et Cedmihel filiorum
44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores:
Oduiæ, septuagintaquattuor. Cantores:
45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
Filii Asaph, centum quadragintaocto.
46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.
Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto.
47 Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56 filii Nasia, filii Hatipha,
filii Nasia, filii Hatipha,
57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
filii Iahala, filii Darcon, filii Ieddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon.
60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo.
61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent.
62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo.
63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.
Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio.
65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus.
66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia trecenti sexaginta,
67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque.
68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:
Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque:
69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti.
70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem.
73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.
Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitæ, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israel in civitatibus suis.