< Nehemiæ 11 >
1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares,
5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis:
6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
9 et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
13 et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
14 et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus:
26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
32 Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor, Rama, Gethaim,
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
35 et Ono valle artificum.
36 Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.