< Marcum 4 >
1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua:
3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
6 et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
8 Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (aiōn )
20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat.
24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.
37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem?
41 et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?