< Malachi Propheta 4 >

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem, et germen.
2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia.
Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel praecepta, et iudicia.
5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

< Malachi Propheta 4 >