< Iudicum 12 >

1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.
厄弗辣因人集合起來,過河到了匝豐,對依弗大說:「當你去攻打阿孟子民時,為什麼沒有召我們與你同去﹖我們要用火把你的房屋同你一起燒掉。」
2 Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
依弗大回來他們說:「我與我的人民同阿孟子民激戰的時候,我曾向你們求救,但你們沒有來救我們脫離他們的手。
3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium?
我見你們沒人來援助,我就拼命猛攻阿孟子民,上主遂將他們交在我手中;那麼,你們為什麼今天上來攻擊我﹖」
4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
於是依弗大召集基肋阿得所有的人同厄弗辣因作戰;基肋阿得人擊潰了厄弗辣因人。﹝因為厄弗辣因人曾說過:你基肋阿得人是從厄弗辣因跑出來的,散居在厄弗辣因人中,在默納協人中。﹞
5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditæ: Numquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum:
基肋阿得人為了反擊厄弗辣因人,先佔據了約但河渡口;逃跑的厄弗辣因人說:「容我過去罷! 」基肋阿得人就問:「你是厄弗辣因人嗎﹖」如果說:「不是。」
6 interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
基肋阿得人就對他說:「你說『史波肋特! 』」如果他不能照樣說出,而說成「新波肋特,」就捉住他,在約但渡口殺了;在這種情形下,厄弗辣因人就死了四萬二千。
7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
依弗大作以色列的民長共計六年;以後基肋阿得人依弗大死了,埋葬在基肋阿得本城。依貝贊民長
8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem:
在他以後,有貝特肋恒人依貝贊作以色列民長。
9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël:
他有三十個兒子,從外鄉娶了三十房媳婦。他作以色列民長七年。
10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
依貝贊死後,葬在貝特肋恒。厄隆民長
11 Cui successit Ahialon Zabulonites: et judicavit Israël decem annis:
在他以後,有則步隆人厄隆作以色列民長,他作以色列民長十年。
12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
則步隆人厄隆死後,埋葬在則步隆的阿雅隆。阿貝冬民長
13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites:
在他以後,有丕辣通人希肋耳的兒子阿貝冬作以色列民長。
14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:
他有四十個兒子,三十個孫子,騎著七十匹驢駒。他作以色列民長八年。
15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.
丕辣通人希肋耳的兒子阿貝冬死後,埋葬在厄弗辣因的丕通,即在阿瑪肋克山地內。

< Iudicum 12 >