< Iohannem 16 >

1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
De peccato quidem: quia non crediderunt in me.
10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
De iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me:
11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annunciabit vobis.
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum? nescimus quid loquitur.
19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me.
20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium: quia natus est homo in mundum.
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:
Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis.
26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
In illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
31 Respondit eis Jesus: Modo creditis?
Respondit eis Iesus: Modo creditis?
32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

< Iohannem 16 >