< Job 40 >

1 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:
et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
2 [Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.]
numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
3 Respondens autem Job Domino, dixit:
respondens autem Iob Domino dixit
4 [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
5 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.]
unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
6 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
respondens autem Dominus Iob de turbine ait
7 [Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
8 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?
numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
9 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
10 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
11 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
12 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
13 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
14 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
15 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
16 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
17 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
18 Ossa ejus velut fistulæ æris; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
19 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
20 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
21 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
22 Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
23 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
24 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

< Job 40 >