< Job 11 >
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Sheol )
9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.
10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.]