< Jeremiæ 32 >

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.
猶大王漆德克雅第十年,拿步高在位第十八年,由上主傳給耶肋米亞先知的話:
2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.
那時巴比倫王的軍在隊正在圍攻耶路撒冷,耶肋米亞先知被幽禁在猶大王室監獄的庭院裏。
3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:
猶大王漆德克雅幽禁了先知,對他說:「你為什麼預言說:上主這樣說:看,我必將這城交在巴比倫王手中,他要佔領這座城;
4 et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:
猶大王漆德克雅必逃不出加色丁人的手,因為他必被交在巴比倫王的手中,與他面對面相談,眼對眼相視;
5 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis?
他必帶漆德克雅到巴比倫去,住在那裏,我再來看顧他──上主的斷語──你們若抵擋加色丁人,決不會成功﹖」
6 Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:
耶肋米亞說:「有上主的話傳給我說:
7 Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
看,你叔父沙隆的兒子哈納默耳要到你這裏來說:你購買我在阿納托特的那塊田吧! 因為你有買回的權利,應把它買回來」。
8 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:
我叔父的兒子哈納默耳,正如上主所說,到監獄庭院裏來找我,對我說:「請你購買我在本雅明地內阿納托特木那塊田吧! 因為你有繼承權,和有權買回你為你自己買下吧! 」於是我知道,這是上主的話。
9 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.
便買了我叔父的兒子哈納默刀在阿納托特的那塊地,秤給他十七「協刻耳」銀子,
10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
寫了契約,封上,請人作證,在天秤上秤了銀子;
11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:
然後按照法定條例,拿著加封和未加封的購買契約,
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.
當著我叔父的兒子哈納默耳,和在購買契約上簽名的見證人,以及監獄庭院裏在座的眾猶大人眼前,將這購買的契約交給了乃黎雅的兒子,瑪赫色雅的孫子巴路克,
13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens:
並當著左營眼前吩咐巴路克說:
14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:
「萬軍的上主,以色列的天主這將這些加封和未加封的文件,購買的契約拿去,放在一瓦器內,長久保存,
15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
因為萬軍的上主以色列的天主這樣說:在這地方,人還要購買房屋、莊田和葡萄園」。
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:
我將購買的契約交給乃黎雅的兒子巴路克以後,便祈求上主說:
17 [Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:
「啊! 我主上主! 看,你以你的大能和伸展的手臂創造了天地;為你是沒有困難的事。
18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
你對千萬人施行仁慈,但也血後世的子孫本人,追討他們祖先的罪債;你們是偉大有力的天主,「萬軍的天主」是你的名號。
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
你有偉大的計謀,行大事的能力;雙目注視人類子孫所有的行徑,依照各人的行徑和行事的結果,給予酬報。
20 Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
你直到今日在埃及地,在以色列和人世間,施行奇蹟和異事,使你自己成名,有如今日;
21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno:
你以靈蹟奇事,有力的手腕和伸展的臂膊,巨大恐嚇,從埃及地出了你的人民以色列,
22 et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.
給他們的祖先起誓,要給他們的這塊流奶流蜜的土地。
23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc.
他們來了,佔領了這地,郤沒有聽從你的聲音,沒有履行你的法律,沒有做你命他們應做的一切事,為此你給他們招來了這一切災禍。
24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
看,圍攻的工程已逼近城市,劫勢必攻陷;這個已面臨兵刀飢荒和瘟疫的城市,必落在進攻的加色丁人手中;你所說的,現已實現,你已目睹;
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum?]
然而,我主上主! 正當這城交在加色丁人手中之際,你卻對我說:你要請人作證,用銀子購買田地」。
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
於是有上主的話通過給我說:
27 [Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?
「看,我是上主,是一切有血肉者的天主:難道我有做不到的事嗎﹖
28 Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.
為此,上主這樣說:看,我將這城交在加色丁人和巴比倫拿步高的手中,他必佔領這座城。
29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
進攻這城的加色丁人要來放火焚燒,把這座城和在屋頂上給巴耳焚香,向外神行奠禮,惹我動怒的房屋,燒得乾乾淨淨,
30 Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
因為以色列和猶大子民自幼在我眼前只知作惡;實在,以色列子民雙手所行的,無不使我動怒──上主的斷語──
31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
實在,這座城,自從他們開始建築那一天,直到今日,常惹我動怒生氣,致使我不得不從我面前將她消滅。
32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.
這全是出於以色列和猶大子民,即他們、他們的君王、朝臣、司祭、先知,以及猶大人和耶路撒冷和居民,所行的一切使我動怒的惡事。
33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
他們對我轉過背來,卻不對我轉過臉來;我雖不斷懇切施教,他們仍不願聽從,接受勸告;
34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
反將可惡之物安置在歸我名下的殿裏,使我殿宇受到了玷污;
35 Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam.
又在本希農山谷給巴耳建造了一些祭壇,給摩肋客人火祭自己的子女:這是我從來沒有吩咐,也從來沒有想到過的事;他們竟做出這些可惡的事,來引誘猶大犯罪。
36 Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste:
現在,上主以色列的天主,對這座城你要說因兵戈饑荒瘟疫,而被交在巴比倫王手中的,卻這樣說:
37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:
看,我必從我生氣憤恨發怒時逐他們所到的各地,召集他們,領他們回到這地方來,安然居住,
38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
作我的,我作他們的天主,
39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
且使他們一心一德,終生敬畏我,造福自己和自己後代的子孫;
40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
與他們訂立一永久的盟約,再不離棄他們,為他們謀幸福,將敬長我之情賦於他們心內,使他們不再離開;
41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
我樂意好待他們,專心致志將他們安頓在這城裏。
42 Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
因為上主這樣說:我怎樣給這人民招來了這一切大災禍,也要同樣給他們招來我預許的一切幸福。
43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldæorum.
在這個你們說成已成荒野,已人獸絕跡,已交在加色丁人手中的地域裏,還有田地的交易;
44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]
在本雅明地,在耶路撒冷城郊,在猶大、山地、平原和南部的城裏,人們還要花錢買田,寫契蓋章,請人作證,因為我要轉變他們的命運──上主的斷語」。

< Jeremiæ 32 >