< Isaiæ 53 >
1 [Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
我们所传的有谁信呢? 耶和华的膀臂向谁显露呢?
2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum:
他在耶和华面前生长如嫩芽, 像根出于干地。 他无佳形美容; 我们看见他的时候, 也无美貌使我们羡慕他。
3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
他被藐视,被人厌弃; 多受痛苦,常经忧患。 他被藐视, 好像被人掩面不看的一样; 我们也不尊重他。
4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
他诚然担当我们的忧患, 背负我们的痛苦; 我们却以为他受责罚, 被 神击打苦待了。
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.
哪知他为我们的过犯受害, 为我们的罪孽压伤。 因他受的刑罚,我们得平安; 因他受的鞭伤,我们得医治。
6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
我们都如羊走迷; 各人偏行己路; 耶和华使我们众人的罪孽都归在他身上。
7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
他被欺压, 在受苦的时候却不开口 ; 他像羊羔被牵到宰杀之地, 又像羊在剪毛的人手下无声, 他也是这样不开口。
8 De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum.
因受欺压和审判,他被夺去, 至于他同世的人,谁想他受鞭打、 从活人之地被剪除, 是因我百姓的罪过呢?
9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
他虽然未行强暴, 口中也没有诡诈, 人还使他与恶人同埋; 谁知死的时候与财主同葬。
10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
耶和华却定意将他压伤, 使他受痛苦。 耶和华以他为赎罪祭。 他必看见后裔,并且延长年日。 耶和华所喜悦的事必在他手中亨通。
11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
他必看见自己劳苦的功效, 便心满意足。 有许多人因认识我的义仆得称为义; 并且他要担当他们的罪孽。
12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.]
所以,我要使他与位大的同分, 与强盛的均分掳物。 因为他将命倾倒,以致于死; 他也被列在罪犯之中。 他却担当多人的罪, 又为罪犯代求。