< Osee Propheta 6 >
1 [In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,
2 quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.
3 Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.
6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.
10 In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.]