< Genesis 4 >

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
有一日,那人和他妻子夏娃同房,夏娃就怀孕,生了该隐,便说:“耶和华使我得了一个男子。”
2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
又生了该隐的兄弟亚伯。亚伯是牧羊的;该隐是种地的。
3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
有一日,该隐拿地里的出产为供物献给耶和华;
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
亚伯也将他羊群中头生的和羊的脂油献上。耶和华看中了亚伯和他的供物,
5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
只是看不中该隐和他的供物。该隐就大大地发怒,变了脸色。
6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
耶和华对该隐说:“你为什么发怒呢?你为什么变了脸色呢?
7 nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
你若行得好,岂不蒙悦纳?你若行得不好,罪就伏在门前。它必恋慕你,你却要制伏它。”
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
该隐与他兄弟亚伯说话;二人正在田间。该隐起来打他兄弟亚伯,把他杀了。
9 Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
耶和华对该隐说:“你兄弟亚伯在哪里?”他说:“我不知道!我岂是看守我兄弟的吗?”
10 Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
耶和华说:“你做了什么事呢?你兄弟的血有声音从地里向我哀告。
11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
地开了口,从你手里接受你兄弟的血。现在你必从这地受咒诅。
12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.
你种地,地不再给你效力;你必流离飘荡在地上。”
13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
该隐对耶和华说:“我的刑罚太重,过于我所能当的。
14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
你如今赶逐我离开这地,以致不见你面;我必流离飘荡在地上,凡遇见我的必杀我。”
15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
耶和华对他说:“凡杀该隐的,必遭报七倍。”耶和华就给该隐立一个记号,免得人遇见他就杀他。
16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
于是该隐离开耶和华的面,去住在伊甸东边挪得之地。
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
该隐与妻子同房,他妻子就怀孕,生了以诺。该隐建造了一座城,就按着他儿子的名将那城叫做以诺。
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
以诺生以拿;以拿生米户雅利;米户雅利生玛土撒利;玛土撒利生拉麦。
19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
拉麦娶了两个妻:一个名叫亚大,一个名叫洗拉。
20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
亚大生雅八;雅八就是住帐棚、牧养牲畜之人的祖师。
21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
雅八的兄弟名叫犹八;他是一切弹琴吹箫之人的祖师。
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
洗拉又生了土八·该隐;他是打造各样铜铁利器的。土八·该隐的妹子是拿玛。
23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: [Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
拉麦对他两个妻子说: 亚大、洗拉,听我的声音; 拉麦的妻子,细听我的话语: 壮年人伤我,我把他杀了; 少年人损我,我把他害了。
24 Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.]
若杀该隐,遭报七倍, 杀拉麦,必遭报七十七倍。
25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
亚当又与妻子同房,她就生了一个儿子,起名叫塞特,意思说:“神另给我立了一个儿子代替亚伯,因为该隐杀了他。”
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
塞特也生了一个儿子,起名叫以挪士。那时候,人才求告耶和华的名。

< Genesis 4 >