< Genesis 37 >

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
雅各住在迦南地,就是他父亲寄居的地。
2 Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
雅各的记略如下。 约瑟十七岁与他哥哥们一同牧羊。他是个童子,与他父亲的妾辟拉、悉帕的儿子们常在一处。约瑟将他哥哥们的恶行报给他们的父亲。
3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
以色列原来爱约瑟过于爱他的众子,因为约瑟是他年老生的;他给约瑟做了一件彩衣。
4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
约瑟的哥哥们见父亲爱约瑟过于爱他们,就恨约瑟,不与他说和睦的话。
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
约瑟做了一梦,告诉他哥哥们,他们就越发恨他。
6 Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
约瑟对他们说:“请听我所做的梦:
7 putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
我们在田里捆禾稼,我的捆起来站着,你们的捆来围着我的捆下拜。”
8 Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
他的哥哥们回答说:“难道你真要作我们的王吗?难道你真要管辖我们吗?”他们就因为他的梦和他的话越发恨他。
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
后来他又做了一梦,也告诉他的哥哥们说:“看哪,我又做了一梦,梦见太阳、月亮,与十一个星向我下拜。”
10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
约瑟将这梦告诉他父亲和他哥哥们,他父亲就责备他说:“你做的这是什么梦!难道我和你母亲、你弟兄果然要来俯伏在地,向你下拜吗?”
11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
他哥哥们都嫉妒他,他父亲却把这话存在心里。
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
约瑟的哥哥们往示剑去放他们父亲的羊。
13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
以色列对约瑟说:“你哥哥们不是在示剑放羊吗?你来,我要打发你往他们那里去。”约瑟说:“我在这里。”
14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
以色列说:“你去看看你哥哥们平安不平安,群羊平安不平安,就回来报信给我”;于是打发他出希伯 谷,他就往示剑去了。
15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
有人遇见他在田野走迷了路,就问他说:“你找什么?”
16 At ille respondit: Fratres meos quæro: indica mihi ubi pascant greges.
他说:“我找我的哥哥们,求你告诉我,他们在何处放羊。”
17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
那人说:“他们已经走了,我听见他们说要往多坍去。”约瑟就去追赶他哥哥们,遇见他们在多坍。
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
他们远远地看见他,趁他还没有走到跟前,大家就同谋要害死他,
19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
彼此说:“你看!那做梦的来了。
20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
来吧!我们将他杀了,丢在一个坑里,就说有恶兽把他吃了。我们且看他的梦将来怎么样。”
21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
吕便听见了,要救他脱离他们的手,说:“我们不可害他的性命”;
22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
又说:“不可流他的血,可以把他丢在这野地的坑里,不可下手害他。”吕便的意思是要救他脱离他们的手,把他归还他的父亲。
23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:
约瑟到了他哥哥们那里,他们就剥了他的外衣,就是他穿的那件彩衣,
24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
把他丢在坑里;那坑是空的,里头没有水。
25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
他们坐下吃饭,举目观看,见有一伙米甸 的以实玛利人从基列来,用骆驼驮着香料、乳香、没药,要带下埃及去。
26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
犹大对众弟兄说:“我们杀我们的兄弟,藏了他的血有什么益处呢?
27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
我们不如将他卖给以实玛利人,不可下手害他;因为他是我们的兄弟,我们的骨肉。”众弟兄就听从了他。
28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
有些米甸的商人从那里经过,哥哥们就把约瑟从坑里拉上来,讲定二十舍客勒银子,把约瑟卖给以实玛利人。他们就把约瑟带到埃及去了。
29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
吕便回到坑边,见约瑟不在坑里,就撕裂衣服,
30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
回到兄弟们那里,说:“童子没有了。我往哪里去才好呢?”
31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt:
他们宰了一只公山羊,把约瑟的那件彩衣染了血,
32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
打发人送到他们的父亲那里,说:“我们捡了这个;请认一认是你儿子的外衣不是?”
33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
他认得,就说:“这是我儿子的外衣。有恶兽把他吃了,约瑟被撕碎了!撕碎了!”
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
雅各便撕裂衣服,腰间围上麻布,为他儿子悲哀了多日。
35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Sheol h7585)
他的儿女都起来安慰他,他却不肯受安慰,说:“我必悲哀着下阴间,到我儿子那里。”约瑟的父亲就为他哀哭。 (Sheol h7585)
36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
米甸人带约瑟到埃及,把他卖给法老的内臣—护卫长波提乏。

< Genesis 37 >