< Exodus 39 >
1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
3 opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:
Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut præceperat Dominus Moysi.
8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
In secundo, carbunculus, sapphirus, et iaspis.
12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum:
et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicæ per gyrum:
24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:
et mitras cum coronulis suis ex bysso:
27 feminalia quoque linea, byssina:
feminalia quoque linea, byssina:
28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus:
34 velum; arcam, vectes, propitiatorium,
velum, arcam, vectes, propitiatorium:
35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
mensam cum vasis suis et propositionis panibus:
36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;
candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
38 et tentorium in introitu tabernaculi;
et tentorium in introitu tabernaculi:
39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;
altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis iussa sunt fieri.
41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
obtulerunt filii Israel, sicut præceperat Dominus.
43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.