< Ephesios 1 >
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius,
8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:
quæ superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;
in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso:
11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
ut simus in laudem gloriæ eius nos, qui ante speravimus in Christo:
13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
ut Deus, Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius:
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis,
19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:
21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (aiōn )
supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (aiōn )
22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
quæ est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.