< Ephesios 3 >
1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:
7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: (aiōn )
10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: (aiōn )
12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. (aiōn )