< Ecclesiastes 8 >

1 [Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
谁如智慧人呢? 谁知道事情的解释呢? 人的智慧使他的脸发光, 并使他脸上的暴气改变。
2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.
我劝你遵守王的命令;既指 神起誓,理当如此。
3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet.
不要急躁离开王的面前,不要固执行恶,因为他凡事都随自己的心意而行。
4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
王的话本有权力,谁敢问他说“你做什么”呢?
5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
凡遵守命令的,必不经历祸患;智慧人的心能辨明时候和定理。
6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
各样事务成就都有时候和定理,因为人的苦难重压在他身上。
7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
他不知道将来的事,因为将来如何,谁能告诉他呢?
8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.]
无人有权力掌管生命,将生命留住;也无人有权力掌管死期;这场争战,无人能免;邪恶也不能救那好行邪恶的人。
9 [Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
这一切我都见过,也专心查考日光之下所做的一切事。有时这人管辖那人,令人受害。
10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
我见恶人埋葬,归入坟墓;又见行正直事的离开圣地,在城中被人忘记。这也是虚空。
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
因为断定罪名不立刻施刑,所以世人满心作恶。
12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
罪人虽然作恶百次,倒享长久的年日;然而我准知道,敬畏 神的,就是在他面前敬畏的人,终久必得福乐。
13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
恶人却不得福乐,也不得长久的年日;这年日好像影儿,因他不敬畏 神。
14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
世上有一件虚空的事,就是义人所遭遇的,反照恶人所行的;又有恶人所遭遇的,反照义人所行的。我说,这也是虚空。
15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
我就称赞快乐,原来人在日光之下,莫强如吃喝快乐;因为他在日光之下, 神赐他一生的年日,要从劳碌中,时常享受所得的。
16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
我专心求智慧,要看世上所做的事。(有昼夜不睡觉不合眼的。)
17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]
我就看明 神一切的作为,知道人查不出日光之下所做的事;任凭他费多少力寻查,都查不出来,就是智慧人虽想知道,也是查不出来。

< Ecclesiastes 8 >