< Ecclesiastes 6 >
1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
我看見在太陽下,另有一種不幸,重壓在人身上:
2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
有一人,天主賜他富裕、錢財、光榮;凡他心中所願意的,一件也不缺;但天主沒有讓他享用這一切,卻讓外人享用了:這也是空虛,是一件很悲慘的事。
3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
有一人生有百子,活了很大歲數,他年紀雖高,卻沒有隨心享受福樂,且未得安葬,照我看來,他還不如流產的胎兒。
4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
流產的胎兒徒然而來,悄然而去,他的名字也湮沒無聞;
5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
他沒有見過天日,也沒有任何知覺,但他總比那人更享安寧。
6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?
那人即便活了兩千歲,如未享受福樂,他們二人豈不是同歸一處﹖
7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.
人的一切勞碌都是為了口腹,但他的慾望卻總不知滿足。
8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
智者較愚者究有什麼利益﹖知道如何與人往來的窮人,能得什麼好處﹖
9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
眼看見過的總勝過心所想望的:這也是空虛,也是追風。
10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
已往所有的,都已有名可稱;人為何物,都已知道;人決不能與強於自己的抗辯。
11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]
說話多,必多空談:這對人能有什麼益處﹖
12 [Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
在空虛,消逝如影的人生少數歲月內,有誰知道什麼事對人有益﹖又有誰能指給人指示,他身後在太陽下要發生什麼事﹖