< Ii Samuelis 1 >

1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
扫罗死后,大卫击杀亚玛力人回来,在洗革拉住了两天。
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
第三天,有一人从扫罗的营里出来,衣服撕裂,头蒙灰尘,到大卫面前伏地叩拜。
3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
大卫问他说:“你从哪里来?”他说:“我从以色列的营里逃来。”
4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
大卫又问他说:“事情怎样?请你告诉我。”他回答说:“百姓从阵上逃跑,也有许多人仆倒死亡;扫罗和他儿子约拿单也死了。”
5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?
大卫问报信的少年人说:“你怎么知道扫罗和他儿子约拿单死了呢?”
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
报信的少年人说:“我偶然到基利波山,看见扫罗伏在自己枪上,有战车、马兵紧紧地追他。
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
他回头看见我,就呼叫我。我说:‘我在这里。’
8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
他问我说:‘你是什么人?’我说:‘我是亚玛力人。’
9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
他说:‘请你来,将我杀死;因为痛苦抓住我,我的生命尚存。’
10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
我准知他仆倒必不能活,就去将他杀死,把他头上的冠冕、臂上的镯子拿到我主这里。”
11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
大卫就撕裂衣服,跟随他的人也是如此,
12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
而且悲哀哭号,禁食到晚上,是因扫罗和他儿子约拿单,并耶和华的民以色列家的人,倒在刀下。
13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
大卫问报信的少年人说:“你是哪里的人?”他说:“我是亚玛力客人的儿子。”
14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
大卫说:“你伸手杀害耶和华的受膏者,怎么不畏惧呢?”
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
大卫叫了一个少年人来,说:“你去杀他吧!”
16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
大卫对他说:“你流人血的罪归到自己的头上,因为你亲口作见证说:‘我杀了耶和华的受膏者。’”少年人就把他杀了。
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
大卫作哀歌,吊扫罗和他儿子约拿单,
18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
且吩咐将这歌教导犹大人。这歌名叫“弓歌”,写在雅煞珥书上。
19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
歌中说:以色列啊, 你尊荣者在山上被杀! 大英雄何竟死亡!
20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.]
不要在迦特报告; 不要在亚实基伦街上传扬; 免得非利士的女子欢乐; 免得未受割礼之人的女子矜夸。
21 [Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]
基利波山哪,愿你那里没有雨露! 愿你田地无土产可作供物! 因为英雄的盾牌在那里被污丢弃; 扫罗的盾牌仿佛未曾抹油。
22 [A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
约拿单的弓箭非流敌人的血不退缩; 扫罗的刀剑非剖勇士的油不收回。
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]
扫罗和约拿单— 活时相悦相爱,死时也不分离 —他们比鹰更快,比狮子还强。
24 [Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.]
以色列的女子啊,当为扫罗哭号! 他曾使你们穿朱红色的美衣, 使你们衣服有黄金的妆饰。
25 [Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
英雄何竟在阵上仆倒! 约拿单何竟在山上被杀!
26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
我兄约拿单哪,我为你悲伤! 我甚喜悦你! 你向我发的爱情奇妙非常, 过于妇女的爱情。
27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?]
英雄何竟仆倒! 战具何竟灭没!

< Ii Samuelis 1 >