< Corinthios Ii 6 >

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
Adiuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:
4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta,
7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiæ a dextris, et a sinistris,
8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:
9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:
13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
eandem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico: dilatamini et vos.
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras?
15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?
Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]
et ego recipiam vos: et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios, et filias, dicit Dominus omnipotens.

< Corinthios Ii 6 >