< I Samuelis 25 >
1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
撒母耳死了,以色列众人聚集,为他哀哭,将他葬在拉玛—他自己的坟墓里。 大卫起身,下到巴兰的旷野。
2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
在玛云有一个人,他的产业在迦密,是一个大富户,有三千绵羊,一千山羊;他正在迦密剪羊毛。
3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
那人名叫拿八,是迦勒族的人;他的妻名叫亚比该,是聪明俊美的妇人。拿八为人刚愎凶恶。
4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
大卫在旷野听见说拿八剪羊毛,
5 misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
大卫就打发十个仆人,吩咐他们说:“你们上迦密去见拿八,提我的名问他安。
6 Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
要对那富户如此说:‘愿你平安,愿你家平安,愿你一切所有的都平安。
7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
现在我听说有人为你剪羊毛,你的牧人在迦密的时候和我们在一处,我们没有欺负他们,他们也未曾失落什么。
8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
可以问你的仆人,他们必告诉你。所以愿我的仆人在你眼前蒙恩,因为是在好日子来的。求你随手取点赐与仆人和你儿子大卫。’”
9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David: et siluerunt.
大卫的仆人到了,将这话提大卫的名都告诉了拿八,就住了口。
10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
拿八回答大卫的仆人说:“大卫是谁?耶西的儿子是谁?近来悖逆主人奔逃的仆人甚多,
11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
我岂可将饮食和为我剪羊毛人所宰的肉给我不知道从哪里来的人呢?”
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat.
大卫的仆人就转身从原路回去,照这话告诉大卫。
13 Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
大卫向跟随他的人说:“你们各人都要带上刀!”众人就都带上刀,大卫也带上刀。跟随大卫上去的约有四百人,留下二百人看守器具。
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.
有拿八的一个仆人告诉拿八的妻亚比该说:“大卫从旷野打发使者来问我主人的安,主人却辱骂他们。
15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto:
但是那些人待我们甚好;我们在田野与他们来往的时候,没有受他们的欺负,也未曾失落什么。
16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
我们在他们那里牧羊的时候,他们昼夜作我们的保障。
17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
所以你当筹划,看怎样行才好;不然,祸患定要临到我主人和他全家。他性情凶暴,无人敢与他说话。”
18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos:
亚比该急忙将二百饼,两皮袋酒,五只收拾好了的羊,五细亚烘好了的穗子,一百葡萄饼,二百无花果饼,都驮在驴上,
19 dixitque pueris suis: Præcedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit.
对仆人说:“你们前头走,我随着你们去。”这事她却没有告诉丈夫拿八。
20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.
亚比该骑着驴,正下山坡,见大卫和跟随他的人从对面下来,亚比该就迎接他们。
21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
大卫曾说:“我在旷野为那人看守所有的,以致他一样不失落,实在是徒然了!他向我以恶报善。
22 Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
凡属拿八的男丁,我若留一个到明日早晨,愿 神重重降罚与我!”
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
亚比该见大卫,便急忙下驴,在大卫面前脸伏于地叩拜,
24 et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ.
俯伏在大卫的脚前,说:“我主啊,愿这罪归我!求你容婢女向你进言,更求你听婢女的话。
25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
我主不要理这坏人拿八,他的性情与他的名相称;他名叫拿八,他为人果然愚顽。但我主所打发的仆人,婢女并没有看见。
26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
我主啊,耶和华既然阻止你亲手报仇,取流血的罪,所以我指着永生的耶和华、又敢在你面前起誓说:‘愿你的仇敌和谋害你的人都像拿八一样。’
27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
如今求你将婢女送来的礼物给跟随你的仆人。
28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
求你饶恕婢女的罪过。耶和华必为我主建立坚固的家,因我主为耶和华争战;并且在你平生的日子查不出有什么过来。
29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.
虽有人起来追逼你,寻索你的性命,你的性命却在耶和华—你的 神那里蒙保护,如包裹宝器一样;你仇敌的性命,耶和华必抛去,如用机弦甩石一样。
30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
我主现在若不亲手报仇流无辜人的血,到了耶和华照所应许你的话赐福与你,立你作以色列的王,那时我主必不至心里不安,觉得良心有亏。耶和华赐福与我主的时候,求你记念婢女。”
31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ.
32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
大卫对亚比该说:“耶和华—以色列的 神是应当称颂的,因为他今日使你来迎接我。
33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
你和你的见识也当称赞;因为你今日拦阻我亲手报仇、流人的血。
34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
我指着阻止我加害于你的耶和华—以色列永生的 神起誓,你若不速速地来迎接我,到明日早晨,凡属拿八的男丁必定不留一个。”
35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
大卫受了亚比该送来的礼物,就对她说:“我听了你的话,准了你的情面,你可以平平安安地回家吧!”
36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
亚比该到拿八那里,见他在家里设摆筵席,如同王的筵席;拿八快乐大醉。亚比该无论大小事都没有告诉他,就等到次日早晨。
37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
到了早晨,拿八醒了酒,他的妻将这些事都告诉他,他就魂不附体,身僵如石头一般。
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
过了十天,耶和华击打拿八,他就死了。
39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
大卫听见拿八死了,就说:“应当称颂耶和华,因他伸了拿八羞辱我的冤,又阻止仆人行恶;也使拿八的恶归到拿八的头上。”于是大卫打发人去,与亚比该说,要娶她为妻。
40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
大卫的仆人到了迦密见亚比该,对她说:“大卫打发我们来见你,想要娶你为妻。”
41 Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
亚比该就起来,俯伏在地,说:“我情愿作婢女,洗我主仆人的脚。”
42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor.
亚比该立刻起身,骑上驴,带着五个使女,跟从大卫的使者去了,就作了大卫的妻。
43 Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus.
大卫先娶了耶斯列人亚希暖,她们二人都作了他的妻。
44 Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
扫罗已将他的女儿米甲,就是大卫的妻,给了迦琳人拉亿的儿子帕提为妻。