< Oekyuk 7 >

1 Ke len se Moses el tulokunak tari Lohm Nuknuk Mutal sin LEUM GOD, el mosrwela ac kisaela Lohm Nuknuk sac wi kufwen orekma nukewa kac, oayapa loang uh wi kufwen orekma nukewa nu kac.
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud: unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius.
2 Na sifen sou lulap nukewa su mwet kol in sruf lun Israel, nuna mwet na ma fosrngakin oaoa lulap se ke pisen mwet uh,
Obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
3 elos use mwe sang lalos inge nu sin LEUM GOD: wagon onkosr ac cow mukul singoul lukwa, wagon soko sin kais luo mwet kol, ac cow soko sin kais sie mwet kol. Tukun elos sang ma inge,
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 LEUM GOD El fahk nu sel Moses,
Ait autem Dominus ad Moysen:
5 “Eis mwe sang inge in orekmakinyuk nu ke ma ac orek ke Lohm Nuknuk Mutal. Sang nu sin mwet Levi uh fal nu ke orekma ma elos ac oru.”
Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui.
6 Ouinge Moses el sang wagon ac cow mukul uh nu sin mwet Levi.
Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 El sang lukwa wagon uh ac akosr cow uh nu sin mwet lal Gershon,
Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
8 ac wagon akosr ac cow oalkosr nu sin mwet lal Merari. Orekma nukewa lalos orek ye kolyuk lal Ithamar wen natul Aaron.
quattuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 Tusruktu wangin wagon ku cow Moses el sang nu sin mwet in sou Kohath, mweyen kufwen orekma mutal ma elos karingin uh enenu na in utuk finpisalos.
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in Sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Na mwet kol elos oayapa use mwe kisa lalos in akfulatye kisala lun loang uh. Ke elos akola in sang mwe kite lalos mutun loang uh,
Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 LEUM GOD El fahk nu sel Moses, “Fahkang nu selos lah in kais sie len ke lusen len singoul luo, kais sie mwet kol fah srukak mwe kite lal nu ke kisaiyen loang uh.”
Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12 Na elos use mwe kisa lalos uh oana ke takla ten inge: Len Sruf Mwet Kol len se meet Judah Nahshon, wen natul Amminadab Akluo Issachar Nethanel, wen natul Zuar Aktolu Zebulun Eliab, wen natul Helon Akakosr Reuben Elizur, wen natul Shedur Aklimekosr Simeon Shelumiel, wen natul Zurishaddai Akonkosr Gad Eliasaph, wen natul Deuel Akitkosr Ephraim Elishama, wen natul Ammihud Akoalkosr Manasseh Gamaliel, wen natul Pedahzur Akeu Benjamin Abidan, wen natul Gideoni Aksingoul Dan Ahiezer, wen natul Ammishaddai Aksingoul sie Asher Pagiel, wen natul Ochran Aksingoul luo Naphtali Ahira, wen natul Enan Mwe sang ma kais sie selos tuh use inge oana sie: sie pesin silver su toasriya oasr ke ounce lumngaul, ac sie pol silver su toasriya ounce tolngoul, fal nu ke srikasrak ma oakwuki, kewana sessesla ke flao karyak ke oil in olive nu ke mwe kisa wheat; sie ahlu gold su toasriya ounce akosr, sessesla ke mwe keng; cow mukul fusr soko, sheep mukul soko, ac sheep fusr mukul soko yac se matwa, nu ke mwe kisa firir; nani soko nu ke kisa ke ma koluk; cow mukul lukwa, sheep mukul limekosr, nani limekosr, sheep fusr limekosr yac se matwa nu ke kisa in akinsewowo.
Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Iuda:
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Nathanael filii Suar.
Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon,
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc est oblatio Eliab filii Helon.
Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
Die nono princeps filiorum Beniamin, Abidan filius Gedeonis,
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
et mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:
mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
hircumque pro peccato:
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Pa inge pisen mwe kisa ma mwet kol singoul luo ah orani nu ke pacl se ac kisaiyuk loang uh: — pol silver singoul luo ac pesin silver singoul luo, toasriya oasr ke paun onngoul — ahlu gold singoul luo, toasriya ounce angngaul oalkosr, sessesla ke mwe keng — cow mukul singoul lukwa, sheep mukul singoul lukwa, sheep fusr mukul singoul lukwa yac se matwa, wi mwe kisa wheat nu kac tuh in mwe kisa firir — nani mukul singoul lukwa tuh in mwe kisa ke ma koluk — cow mukul longoul akosr, sheep mukul onngoul, nani mukul onngoul, sheep fusr mukul onngoul yac se matwa. Ma inge ma nu ke mwe kisa in akinsewowo
Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est. acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:
ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere Sanctuarii.
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere Sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
In hostias pacificorum, boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89 Ke Moses el ilyak nu in Lohm Nuknuk Mutal in kaskas nu sin LEUM GOD, el ac lohng pusren LEUM GOD kaskas nu sel inmasrlon cherub luo ma oan fin mwe afyuf ke Tuptup in Wuleang uh.
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos Cherubim, unde et loquebatur ei.

< Oekyuk 7 >