< 시편 118 >

1 여호와께 감사하라! 저는 선하시며 그 인자하심이 영원함이로다
Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
2 이제 이스라엘은 말하기를 그 인자하심이 영원하다 할지로다
Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
3 이제 아론의 집은 말하기를 그 인자하심이 영원하다 할지로다
Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia eius.
4 이제 여호와를 경외하는 자는 말하기를 그 인자하심이 영원하다 할지로다
Dicant nunc omnes qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia eius.
5 내가 고통 중에 여호와께 부르짖었더니 여호와께서 답하시고 나를 광활한 곳에 세우셨도다
De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
6 여호와는 내 편이시라 내게 두려움이 없나니 내게 어찌할꼬
Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
7 여호와께서 내 편이 되사 나를 돕는 자 중에 계시니 그러므로 나를 미워하는 자에게 보응하시는 것을 내가 보리로다
Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
8 여호와께 피함이 사람을 신뢰함보다 나으며
Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
9 여호와께 피함이 방백들을 신뢰함보다 낫도다
Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino:
haec porta Domini, iusti intrabunt in eam.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
Haec est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et laetemur in ea.
O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare:
benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem sollemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

< 시편 118 >