< 레위기 11 >

1 여호와께서 모세와 아론에게 고하여 그들에게 이르시되
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 이스라엘 자손에게 고하여 이르라 육지 모든 짐승 중 너희의 먹을만한 생물은 이러하니
Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae:
3 짐승중 무릇 굽이 갈라져 쪽발이 되고 새김질하는 것은 너희가 먹되
Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 새김질하는 것이나 굽이 갈라진 짐승 중에도 너희가 먹지 못할 것은 이러하니 약대는 새김질은 하되 굽이 갈라지지 아니하였으므로 너희에게 부정하고
Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5 사반도 새김질은 하되 굽이 갈라지지 아니하였으므로 너희에게 부정하고
Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6 토끼도 새김질은 하되 굽이 갈라지지 아니하였으므로 너희에게 부정하고
Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7 돼지는 굽이 갈라져 쪽발이로되 새김질을 못하므로 너희에게 부정하니
Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8 너희는 이 고기를 먹지 말고 그 주검도 만지지 말라 이것들은 너희에게 부정하니라
horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 물에 있는 모든 것 중 너희의 먹을 만한 것은 이것이니 무릇 강과 바다와 다른 물에 있는 것 중에 지느러미와 비늘 있는 것은 너희가 먹되
Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10 무릇 물에서 동하는 것과, 무릇 물에서 사는 것 곧 무릇 강과, 바다에 있는 것으로서 지느러미와 비늘 없는 것은 너희에게 가증한 것이라
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11 이들은 너희에게 가증한 것이니 너희는 그 고기를 먹지 말고 그 주검을 가증히 여기라
execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12 수중 생물에 지느러미와 비늘 없는 것은 너희에게 가증하니라
Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13 새 중에 너희가 가증히 여길 것은 이것이라 이것들이 가증한즉 먹지 말지니 곧 독수리와, 솔개와, 어응과,
Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliaeetum,
14 매와, 매 종류와,
et milvum ac vulturem iuxta genus suum.
15 까마귀 종류와
et omne corvini generis in similitudinem suam,
16 타조와, 다호마스와, 갈매기와, 새매 종류와,
struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus suum:
17 올빼미와, 노자와, 부엉이와,
bubonem, et mergulum, et ibin,
18 따오기와, 당아와, 올응과,
et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19 학과, 황새 종류와, 대승과, 박쥐니라
herodionem, et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20 날개가 있고 네 발로기어 다니는 곤충은 너희에게 가증하되
Omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 오직 날개가 있고 네 발로 기어다니는 모든 곤충중에 그 발에 뛰는 다리가 있어서 땅에서 뛰는 것은 너희가 먹을지니
Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
22 곧 그 중에 메뚜기 종류와, 베짱이 종류와, 귀뚜라미 종류와, 팟종이 종류는 너희가 먹으려니와
comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 오직 날개가 있고 기어다니는 곤충은 다 너희에게 가증하니라
Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
24 이런 유는 너희를 부정케 하나니 누구든지 이것들의 주검을 만지면 저녁까지 부정할 것이며
et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
25 무릇 그 주검을 옮기는 자는 그 옷을 빨지니 저녁까지 부정하리라
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
26 무릇 굽이 갈라진 짐승 중에 쪽발이 아닌 것이나 새김질 아니하는 것의 주검은 다 네게 부정하니 만지는 자는 부정할 것이요
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et quidquid tetigerit illud, contaminabitur.
27 네 발로 다니는 모든 짐승 중 발바닥으로 다니는 것은 다 네게 부정하니 그 주검을 만지는 자는 저녁까지 부정할 것이며
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 그 주검을 옮기는 자는 그 옷을 빨지니 저녁까지 부정하리라 그것들이 네게 부정하니라
Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis.
29 땅에 기는 바 기는 것 중에 네게 부정한 것은 이러하니 곧 쪽제비와, 쥐와, 도마뱀 종류와,
Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,
30 합개와, 육지 악어와, 수궁과, 사막 도마뱀과, 칠면석척이라
mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa:
31 모든 기는 것 중 이것들은 네게 부정하니 무릇 그 주검을 만지는 자는 저녁까지 부정할 것이며
omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
32 이런 것 중 어떤 것의 주검이 목기에든지, 의복에든지, 가죽에든지, 부대에든지, 무론 무엇에 쓰는 그릇에든지 떨어지면 부정하여지리니 물에 담그라 저녁까지 부정하다가 정할 것이며
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33 그것 중 어떤 것이 어느 질그릇에 떨어지면 그 속에 있는 것이 다 부정하여지나니 너는 그 그릇을 깨뜨리라
Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34 먹을 만한 축축한 식물이 거기 담겼으면 부정하여질 것이요, 그 같은 그릇의 마실 만한 마실 것도 부정할 것이며
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
35 이런 것의 주검이 물건 위에 떨어지면 그것이 모두 부정하여지리니 화덕이든지, 질탕관이든지 깨뜨려 버리라! 이것이 부정하여져서 너희에게 부정한 것이 되리라
Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
36 샘물이나 방축물 웅덩이는 부정하여지지 아니하되 그 주검에 다닥치는 것만 부정하여 질 것이요
Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 이것들의 주검이 심을 종자에 떨어질지라도 그것이 정하거니와
Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
38 종자에 물을 더할 때에 그것이 그 위에 떨어지면 너희에게 부정하리라
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
39 너희의 먹을 만한 짐승이 죽은 때에 그 사체를 만지는 자는 저녁까지 부정할 것이며
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
40 그것을 먹는 자는 그 옷을 빨 것이요 저녁까지 부정할 것이며 그 주검을 옮기는 자도 그 옷을 빨것이요 저녁까지 부정하리라
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
41 땅에 기어 다니는 모든 기는 것은 가증한즉 먹지 못할지니
Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
42 곧 땅에 기어다니는 모든 기는 것 중에 배로 밀어 다니는 것이나 네 발로 걷는 것이나 여러 발을 가진 것이라 너희가 먹지 말지니 이는 가증함이니라
Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 너희는 기는바 기어다니는 것을 인하여 자기로 가증하게 되게 말며 또한 그것을 인하여 스스로 더럽혀 부정하게 되게 말라
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 나는 여호와 너희 하나님이라! 내가 거룩하니 너희도 몸을 구별하여 거룩하게 하고 땅에 기는바 기어다니는 것으로 인하여 스스로 더럽히지 말라
Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45 나는 너희의 하나님이 되려고 너희를 애굽 땅에서 인도하여 낸 여호와라 내가 거룩하니 너희도 거룩할지어다!
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46 이는 짐승과 새와 물에서 움직이는 모든 생물과 땅에 기는 모든 기어다니는 것에 대한 규례니
Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,
47 부정하고 정한 것과 먹을 생물과 먹지 못할 생물을 분별한 것이니라
ut differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

< 레위기 11 >