< 욥기 32 >

1 욥이 스스로 의롭게 여기므로 그 세 사람의 대답이 그치매
Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
2 람 족속 부스 사람 바라겔의 아들 엘리후가 노를 발하니 그가 욥에게 노를 발함은 욥이 하나님보다 자기가 의롭다 함이요
Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
3 또 세 친구에게 노를 발함은 그들이 능히 대답지는 못하여도 욥을 정죄함이라
Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob.
4 엘리후가 그들의 나이 자기보다 많으므로 욥에게 말하기를 참고 있다가
Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 세 사람의 입에 대답이 없음을 보고 노를 발하니라
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 부스 사람 바라겔의 아들 엘리후가 발언하여 가로되 나는 연소하고 당신들은 연로하므로 참고 나의 의견을 감히 진술치 못하였노라
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 내가 말하기를 날이 많은 자가 말을 낼 것이요 해가 오랜 자가 지혜를 가르칠 것이라 하였으나
Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 사람의 속에는 심령이 있고 전능자의 기운이 사람에게 총명을 주시나니
Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 대인이라고 지혜로운 것이 아니요 노인이라고 공의를 깨닫는 것이 아니라
Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
10 그러므로 내가 말하노니 내 말을 들으라 나도 내 의견을 보이리라
Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 내가 당신들의 말을 기다렸고 당신들이 할 말을 합당하도록 하여보는 동안에 그 변론에 내 귀를 기울였더니
Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
12 자세히 들은즉 당신들 가운데 욥을 꺾어 그 말을 대답하는 자가 없도다
Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius.
13 당신들이 혹시라도 말하기를 우리가 지혜를 깨달았었구나 그를 이길 자는 하나님이시요 사람이 아니라 하지 말지니라
Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus proiecit eum, non homo.
14 그가 내게 말을 내지 아니하였으니 나도 당신들의 말처럼 그에게 대답지 아니하리라
Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 그들이 놀라서 다시 대답하지 못하니 할 말이 없음이로구나
Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
16 그들이 말이 없이 가만히 서서 다시 대답지 아니한즉 내가 어찌 더 기다리랴
Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
17 나도 내 본분대로 대답하고 나도 내 의향을 보이리니
Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
18 내게 말이 가득하고 내 심령이 나를 강박함이니라
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
19 보라 내 가슴은 봉한 포도주 같고 새 가죽 부대가 터지게 됨 같구나
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20 내가 말을 발하여야 시원할 것이라 내 입을 열어 대답하리라
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
21 나는 결코 사람의 낯을 보지 아니하며 사람에게 아첨하지 아니하나니
Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo.
22 이는 아첨할 줄을 알지 못함이라 만일 그리하면 나를 지으신 자가 속히 나를 취하시리로다
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.

< 욥기 32 >