< 욥기 16 >

1 욥이 대답하여 가로되
Respondens autem Iob, dixit:
2 이런 말은 내가 많이 들었나니 너희는 다 번뇌케 하는 안위자로 구나
Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
3 허망한 말이 어찌 끝이 있으랴 네가 무엇에 격동되어 이같이 대답하는고
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
4 나도 너희처럼 말할 수 있나니 가령 너희 마음이 내 마음 자리에 있다 하자 나도 말을 지어 너희를 치며 너희를 향하여 머리를 흔들 수 있느니라
Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
5 그래도 입으로 너희를 강하게 하며 입술의 위로로 너희의 근심을 풀었으리라
Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6 내가 말하여도 내 근심이 풀리지 아니하나니 잠잠한들 어찌 평안하랴
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
7 이제 주께서 나를 곤고케 하시고 나의 무리를 패괴케 하셨나이다
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8 주께서 나를 시들게 하셨으니 이는 나를 향하여 증거를 삼으심이라 나의 파리한 모양이 일어나서 대면하여 나의 죄를 증거하나이다
Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
9 그는 진노하사 나를 찢고 군박하시며 나를 향하여 이를 갈고 대적이 되어 뾰족한 눈으로 나를 보시고
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10 무리들은 나를 향하여 입을 벌리며 나를 천대하여 뺨을 치며 함께 모여 나를 대적하는구나
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.
11 하나님이 나를 경건치 않은 자에게 붙이시며 악인의 손에 던지셨구나
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
12 내가 평안하더니 그가 나를 꺾으시며 내 목을 잡아던져 나를 부숴뜨리시며 나를 세워 과녁을 삼으시고
Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
13 그 살로 나를 사방으로 쏘아 인정 없이 내 허리를 뚫고 내 쓸개로 땅에 흘러나오게 하시는구나
Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
14 그가 나를 꺾고 다시 꺾고 용사 같이 내게 달려드시니
Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
15 내가 굵은 베를 꿰어매어 내 피부에 덮고 내 뿔을 티끌에 더럽혔구나
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
16 내 얼굴은 울음으로 붉었고 내 눈꺼풀에는 죽음의 그늘이 있구나
Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.
17 그러나 내 손에는 포학이 없고 나의 기도는 정결하니라
Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
18 땅아 내 피를 가리우지 말라 나의 부르짖음으로 쉴 곳이 없게 되기를 원하노라
Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
19 지금 나의 증인이 하늘에 계시고 나의 보인이 높은 데 계시니라
Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
20 나의 친구는 나를 조롱하나 내 눈은 하나님을 향하여 눈물을 흘리고
Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus.
21 사람과 하나님 사이에와 인자와 그 이웃 사이에 변백하시기를 원하노니
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
22 수 년이 지나면 나는 돌아오지 못할 길로 갈 것임이니라
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.

< 욥기 16 >