< 욥기 12 >

1 욥이 대답하여 가로되
Respondens autem Iob, dixit:
2 너희만 참으로 사람이로구나 너희가 죽으면 지혜도 죽겠구나
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
3 나도 너희 같이 총명이 있어 너희만 못하지 아니하니 그같은 일을 누가 알지 못하겠느냐
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim hæc, quæ nostis, ignorat?
4 하나님께 불러 아뢰어 들으심을 입은 내가 이웃에게 웃음 받는 자가 되었으니 의롭고 순전한 자가 조롱거리가 되었구나
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
5 평안한 자의 마음은 재앙을 멸시하나 재앙이 실족하는 자를 기다리는구나
Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
6 강도의 장막은 형통하고 하나님을 진노케 하는 자가 평안하니 하나님이 그 손에 후히 주심이니라
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 이제 모든 짐승에게 물어 보라 그것들이 네게 가르치리라 공중의 새에게 물어 보라 그것들이 또한 네게 고하리라
Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8 땅에게 말하라 네게 가르치리라 바다의 고기도 네게 설명하리라
Loquere terræ, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
9 이것들 중에 어느 것이 여호와의 손이 이를 행하신 줄을 알지 못하랴
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
10 생물들의 혼과 인생들의 영이 다 그의 손에 있느니라
In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
11 입이 식물의 맛을 변별함 같이 귀가 말을 분변하지 아니하느냐
Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
12 늙은 자에게는 지혜가 있고 장수하는 자에게는 명철이 있느니라
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
13 지혜와 권능이 하나님께 있고 모략과 명철도 그에게 속하였나니
Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
14 그가 헐으신즉 다시 세울 수 없고 사람을 가두신즉 놓이지 못하느니라
Si destruxerit, nemo est qui ædificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 그가 물을 그치게 하신즉 곧 마르고 물을 내신즉 곧 땅을 뒤집나니
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
16 능력과 지혜가 그에게 있고 속은 자와 속이는 자가 다 그에게 속하였으므로
Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 모사를 벌거벗겨 끌어가시며 재판장으로 어리석은 자가 되게 하시며
Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
18 열왕의 맨 것을 풀어 그들의 허리를 동이시며
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
19 제사장들을 벌거벗겨 끌어 가시고 권력이 있는 자를 넘어뜨리시며
Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
20 충성된 자의 말을 없이 하시며 늙은 자의 지식을 빼앗으시며
Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
21 방백들에게 멸시를 쏟으시며 강한 자의 띠를 푸시며
Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
22 어두운 가운데서 은밀한 것을 드러내시며 죽음의 그늘을 광명한 데로 나오게 하시며
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
23 만국을 커지게도 하시고 다시 멸하기도 하시며 열국으로 광대하게도 하시고 다시 사로잡히게도 하시며
Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
24 만민의 두목들의 총명을 빼앗으시고 그들을 길 없는 거친 들로 유리하게 하시며
Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25 빛 없이 캄캄한 데를 더듬게 하시며 취한 사람 같이 비틀거리게 하시느니라
Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

< 욥기 12 >