< 욥기 10 >

1 내 영혼이 살기에 곤비하니 내 원통함을 발설하고 내 마음의 괴로운대로 말하리라
Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae.
2 내가 하나님께 아뢰오리니 나를 정죄하지 마옵시고 무슨 연고로 나로 더불어 쟁변하시는지 나로 알게 하옵소서
Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices.
3 주께서 주의 손으로 지으신 것을 학대하시며 멸시하시고 악인의 꾀에 빛을 비취시기를 선히 여기시나이까
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
4 주의 눈이 육신의 눈이니이까 주께서 사람의 보는 것처럼 보시리이까
Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis?
5 주의 날이 어찌 인생의 날과 같으며 주의 해가 어찌 인생의 날과 같기로
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 나의 허물을 찾으시며 나의 죄를 사실하시나이까
Ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?
7 주께서는 내가 악하지 않은 줄을 아시나이다 주의 손에서 나를 벗어나게 할 자도 없나이다
Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
8 주의 손으로 나를 만드사 백체를 이루셨거늘 이제 나를 멸하시나이다
Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me?
9 기억하옵소서 주께서 내 몸 지으시기를 흙을 뭉치듯 하셨거늘 다시 나를 티끌로 돌려 보내려 하시나이까
Memento quaeso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
10 주께서 나를 젖과 같이 쏟으셨으며 엉긴 것처럼 엉기게 하지 아니 하셨나이까
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
11 가죽과 살로 내게 입히시며 뼈와 힘줄로 나를 뭉치시고
Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me.
12 생명과 은혜를 내게 주시고 권고하심으로 내 영을 지키셨나이다
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 그러한데 주께서 이것들을 마음에 품으셨나이다 이 뜻이 주께 있은 줄을 내가 아나이다
Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
14 내가 범죄하면 주께서 나를 죄인으로 인정하시고 내 죄악을 사유치 아니 하시나이다
Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
15 내가 악하면 화가 있을 것이오며 내가 의로울지라도 머리를 들지못하올 것은 내 속에 부끄러움이 가득하고 내 환난을 목도함이니이다
Et si impius fuero, vae mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
16 내가 머리를 높이 들면 주께서 사자처럼 나를 사냥하시며 내게 주의 기이한 능력을 다시 나타내시나이다
Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
17 주께서 자주자주 증거하는 자를 갈마들여 나를 치시며 나를 향하여 진노를 더하시니 군대가 갈마들어 치는 것 같으니이다
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.
18 주께서 나를 태에서 나오게 하셨음은 어찜이니이까 그렇지 아니 하였더면, 내가 기운이 끊어져 아무 눈에도 보이지 아니하였을 것이라
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
19 있어도 없던것 같이 되어서 태에서 바로 무덤으로 옮겼으리이다
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
20 내 날은 적지 아니하니이까 그런즉 그치시고 나를 버려두사 저으기 평안하게 하옵시되
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:
21 내가 돌아오지 못할 땅 곧 어둡고 죽음의 그늘진 땅으로 가기 전에 그리하옵소서
Antequam vadam et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
22 이 땅은 어두워서 흑암 같고 죽음의 그늘이 져서 아무 구별이 없고 광명도 흑암 같으니이다
Terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

< 욥기 10 >