< 사무엘하 22 >

1 여호와께서 다윗을 모든 대적의 손과 사울의 손에서 구원하신 그 날에 다윗이 이 노래의 말씀으로 여호와께 아뢰어
Locutus est autem David Domino verba carminis huius, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
2 가로되 여호와는 나의 반석이시요, 나의 요새시요, 나를 건지시는 자시요,
et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3 나의 하나님이시요, 나의 피할 바위시요, 나의 방패시요, 나의 구원의 뿔이시요, 나의 높은 망대시요, 나의 피난처시요, 나의 구원자시라! 나를 흉악에서 구원하셨도다
Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
4 내가 찬송받으실 여호와께 아뢰리니 내 원수들에게서 구원을 얻으리로다
Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
5 사망의 물결이 나를 에우고 불의의 창수가 나를 두렵게 하였으며
Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
6 음부의 줄이 나를 두르고 사망의 올무가 내게 이르렀도다 (Sheol h7585)
Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. (Sheol h7585)
7 내가 환난 중에서 여호와께 아뢰며 나의 하나님께 아뢰었더니 저가 그 전에서 내 소리를 들으심이여 나의 부르짖음이 그 귀에 들렸도다
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
8 이에 땅이 진동하고 떨며 하늘 기초가 요동하고 흔들렸으니 그의 진노를 인함이로다
Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
9 그 코에서 연기가 오르고 입에서 불이 나와 사름이여 그 불에 숯이 피었도다
Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
10 저가 또 하늘을 드리우고 강림하시니 그 발 아래는 어둑캄캄하도다
Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus eius.
11 그룹을 타고 날으심이여! 바람 날개 위에 나타나셨도다
Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
12 저가 흑암 곧 모인 물과 공중의 빽빽한 구름으로 둘린 장막을 삼으심이여!
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum: cribrans aquas de nubibus caelorum.
13 그 앞에 있는 광채로 인하여 숯불이 피었도다
Prae fulgore in conspectu eius, succensi sunt carbones ignis.
14 여호와께서 하늘에서 뇌성을 발하시며 지존하신 자가 음성을 내심이여!
Tonabit de caelo Dominus: et excelsus dabit vocem suam.
15 살을 날려 저희를 흩으시며 번개로 파하셨도다
Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.
16 이럴 때에 여호와의 꾸지람과 콧김을 인하여 물 밑이 드러나고 땅의 기초가 나타났도다
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 저가 위에서 보내사 나를 취하심이여 많은 물에서 나를 건져내셨도다
Misit de coelo, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
18 나를 강한 원수와 미워하는 자에게서 건지셨음이여! 저희는 나보다 힘센 연고로다
Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
19 저희가 나의 재앙의 날에 내게 이르렀으나 여호와께서 나의 의지가 되셨도다
Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.
20 나를 또 넓은 곳으로 인도하시고 나를 기뻐하시므로 구원하셨도다
Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
21 여호와께서 내 의를 따라 상 주시며 내 손의 깨끗함을 좇아 갚으셨으니
Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 이는 내가 여호와의 도를 지키고 악을 행하여 내 하나님을 떠나지 아니하였으며
Quia custodivi vias Domini, et non egi impie, a Deo meo.
23 그 모든 규례를 내 앞에 두고 그 율례를 버리지 아니하였음이로다
Omnia enim iudicia eius in conspectu meo: et praecepta eius non amovi a me.
24 내가 또 그 앞에 완전하여 스스로 지켜 죄악을 피하였나니
Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
25 그러므로 여호와께서 내 의대로, 그 목전에 내 깨끗한 대로 내게 갚으셨도다
Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum, in conspectu oculorum suorum.
26 자비한 자에게는 주의 자비하심을 나타내시며 완전한 자에게는 주의 완전하심을 보이시며
Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
27 깨끗한 자에게는 주의 깨끗하심을 보이시며 사특한 자에게는 주의 거스리심을 보이시리이다
Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
28 주께서 곤고한 백성은 구원하시고 교만한 자를 살피사 낮추시리이다
Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
29 여호와여, 주는 나의 등불이시니 여호와께서 나의 흑암을 밝히시리이다
Quia tu lucerna mea Domine: et tu Domine illuminabis tenebras meas.
30 내가 주를 의뢰하고 적군에 달리며 내 하나님을 의지하고 성벽을 뛰어 넘나이다
In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
31 하나님의 도는 완전하고 여호와의 말씀은 정미하니 저는 자기에게 피하는 모든 자에게 방패시로다
Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
32 여호와 외에 누가 하나님이며 우리 하나님 외에 누가 바위뇨
Quis est Deus praeter Dominum: et quis fortis praeter Deum nostrum?
33 하나님은 나의 견고한 요새시며 나를 온전한 곳으로 인도하시며
Deus qui accinxit me fortitudine: et complanavit perfectam viam meam.
34 나의 발로 암사슴 발 같게 하시며 나를 나의 높은 곳에 세우시며
Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me.
35 내 손을 가르쳐 싸우게 하시니 내 팔이 놋활을 당기도다
Docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.
36 주께서 또 주의 구원의 방패를 내게 주시며 주의 온유함이 나를 크게 하셨나이다
Dedisti mihi clypeum salutis tuae: et mansuetudo mea multiplicavit me.
37 내 걸음을 넓게 하셨고 나로 실족지 않게 하셨나이다
Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei.
38 내가 내 원수를 따라 멸하였사오며 저희를 무찌르기 전에는 돌이키지 아니하였나이다
Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos.
39 내가 저희를 무찔러 파하였더니 저희가 내 발 아래 엎드러지고 능히 일어나지 못하였나이다
Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
40 이는 주께서 나로 전쟁케 하려고 능력으로 내게 띠 띠우사 일어나 나를 치는 자로 내게 굴복케 하셨사오며
Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
41 주께서 또 내 원수들로 등을 내게로 향하게 하시고 나로 나를 미워하는 자를 끊어버리게 하셨음이니이다
Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos.
42 저희가 둘러보아도 구원할 자가 없었고 여호와께 부르짖어도 대답지 아니하셨나이다
Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
43 내가 저희를 땅의 티끌같이 부스러뜨리고 거리의 진흙같이 밟아 헤쳤나이다
Delebo eos ut pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44 주께서 또 나를 내 백성의 다툼에서 건지시고 나를 보존하사 열방의 으뜸을 삼으셨으니 내가 알지 못하는 백성이 나를 섬기리이다
Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
45 이방인들이 내게 굴복함이여! 저희가 내 풍성을 듣고 곧 순복하리로다
Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
46 이방인들이 쇠미하여 그 견고한 곳에서 떨며 나오리로다
Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
47 여호와는 생존하시니 나의 바위를 찬송하며 내 구원의 바위이신 하나님을 높일지로다!
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
48 이 하나님이 나를 위하여 보수하시고 민족들로 내게 복종케 하시며
Deus qui das vindictas mihi, et deiicis populos sub me.
49 나를 원수들에게서 나오게 하시며 나를 대적하는 자 위에 나를 드시고 나를 강포한 자에게서 건지시는도다
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me:
50 이러므로 여호와여 내가 열방 중에서 주께 감사하며 주의 이름을 찬양하리이다!
Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo.
51 여호와께서 그 왕에게 큰 구원을 주시며 기름 부음 받은 자에게 인자를 베푸심이여! 영원토록 다윗과 그 후손에게로다 하였더라
Magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius in sempiternum.

< 사무엘하 22 >