< 열왕기상 15 >

1 느밧의 아들 여로보암 왕 제 십팔년에 아비얌이 유다 왕이 되고
Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abias super Iudam.
2 예루살렘에서 삼년을 치리하니라 그 모친의 이름은 마아가라 아비살롬의 딸이더라
Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
3 아비얌이 그 부친의 이미 행한 모든 죄를 행하고 그 마음이 그 조상 다윗의 마음 같지 아니하여 그 하나님 여호와 앞에 온전치 못하였으나
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
4 그 하나님 여호와께서 다윗을 위하여 예루살렘에서 저에게 등불을 주시되 그 아들을 세워 후사가 되게 하사 예루살렘을 견고케 하셨으니
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem:
5 이는 다윗이 헷 사람 우리아의 일 외에는 평생에 여호와 보시기에 정직히 행하고 자기에게 명하신 모든 일을 어기지 아니하였음이라
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei.
6 르호보암과 여로보암 사이에 사는 날 동안 전쟁이 있었더니
Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vitae eius.
7 아비얌과 여로보암 사이에도 전쟁이 있으니라 아비얌의 남은 사적과 무릇 행한 일이 유다 왕 역대지략에 기록되지 아니하였느냐
Reliqua autem sermonum Abiae, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque praelium inter Abiam et inter Ieroboam.
8 아비얌이 그 열조와 함께 자니 다윗성에 장사되고 그 아들 아사가 대신하여 왕이 되니라
Et dormivit Abias cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo.
9 이스라엘 왕 여로보암 제 이십년에 아사가 유다 왕이 되어
In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
10 예루살렘에서 사십 일년을 치리하니라 그 모친의 이름은 마아가라 아비살롬의 딸이더라
et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom.
11 아사가 그 조상 다윗같이 여호와 보시기에 정직하게 행하여
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius:
12 남색하는 자를 그 땅에서 쫓아내고 그 열조의 지은 모든 우상을 없이 하고
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.
13 또 그 모친 마아가가 아세라의 가증한 우상을 만들었으므로 태후의 위를 폐하고 그 우상을 찍어서 기드론 시냇가에서 불살랐으나
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron:
14 오직 산당은 없이하지 아니하니라 그러나 아사의 마음이 일평생 여호와 앞에 온전하였으며
excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
15 저가 그 부친의 구별한 것과 자기의 구별한 것을 여호와의 전에 받들어 드렸으니 곧 은과 금과 기명들이더라
et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa.
16 아사와 이스라엘 왕 바아사 사이에 일생 전쟁이 있으니라
Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
17 이스라엘 왕 바아사가 유다를 치러 올라와서 라마를 건축하여 사람을 유다 왕 아사에게 왕래하지 못하게 하려 한지라
Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda.
18 아사가 여호와의 전 곳간과 왕궁 곳간에 남은 은, 금을 몰수히 취하여 그 신복의 손에 붙여 다메섹에 거한 아람 왕 헤시온의 손자 다브림몬의 아들 벤하닷에게 보내며 가로되
Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:
19 `나와 당신 사이에 약조가 있고 내 부친과 당신의 부친 사이에도 있었느니라 내가 당신에게 은금 예물을 보내었으니 와서 이스라엘 왕 바아사와 세운 약조를 깨뜨려서 저로 나를 떠나게 하라'하매
Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.
20 벤하닷이 아사 왕의 말을 듣고 그 군대장관들을 보내어 이스라엘 성들을 치되 이욘과 단과 아벨벧마아가와 긴네렛 온 땅과 납달리 온 땅을 쳤더니
Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet Terram Nephthali.
21 바아사가 듣고 라마 건축하는 일을 그치고 디르사에 거하니라
Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa.
22 이에 아사 왕이 온 유다에 영을 내려 한 사람도 모면하지 못하게 하여 바아사가 라마를 건축하던 돌과 재목을 가져오게 하고 그것으로 베냐민의 게바와 미스바를 건축하였더라
Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam dicens: Nemo sit excusatus. et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha.
23 아사의 남은 사적과 모든 권세와 무릇 그 행한 일과 성읍을 건축한 것이 유다 왕 역대지략에 기록되지 아니하였느냐 그러나 저가 늙을 때에 발에 병이 있었더라
Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines eius, et cuncta quae fecit, et civitates, quas extruxit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes.
24 아사가 그 열조와 함께 자매 그 열조와 함께 그 조상 다윗의 성에 장사되고 그 아들 여호사밧이 대신하여 왕이 되니라
Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
25 유다 왕 아사 제 이년에 여로보암의 아들 나답이 이스라엘 왕이 되어 이년을 이스라엘을 다스리니라
Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis.
26 저가 여호와 보시기에 악을 행하되 그 아비의 길로 행하며 그가 이스라엘로 범하게 한 그 죄중에 행한지라
Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
27 이에 잇사갈 족속 아히야의 아들 바아사가 저를 모반하여 블레셋 사람에게 속한 깁브돈에서 저를 죽였으니 이는 나답과 온 이스라엘이 깁브돈을 에워싸고 있었음이더라
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
28 유다 왕 아사 제 삼년에 바아사가 나답을 죽이고 대신하여 왕이 되고
Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo.
29 왕이 될 때에 여로보암의 온 집을 쳐서 생명 있는 자를 하나도 남기지 아니하고 다 멸하였는데 여호와께서 그 종 실로 사람 아히야로 하신 말씀과 같이 되었으니
Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis,
30 이는 여로보암이 범죄하고 또 이스라엘로 범하게 한 죄로 인함이며 또 저가 이스라엘 하나님 여호와의 노를 격동시킨 일을 인함이었더라
propter peccata Ieroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel.
31 나답의 남은 사적과 무릇 행한 일이 이스라엘 왕 역대지략에 기록되지 아니하였느냐
Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
32 아사와 이스라엘 왕 바아사 사이에 일생 전쟁이 있으니라
Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
33 유다 왕 아사 제 삼년에 아히야의 아들 바아사가 디르사에서 온이스라엘의 왕이 되어 이십 사년을 치리하니라
Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiae, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis.
34 바아사가 여호와 보시기에 악을 행하되 여로보암의 길로 행하며 그가 이스라엘로 범하게 한 그 죄중에 행하였더라
Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in viis Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.

< 열왕기상 15 >