< 역대상 9 >

1 온 이스라엘이 그 보계대로 계수되고 이스라엘 열왕기에 기록되니라 유다가 범죄함을 인하여 바벨론으로 사로잡혀 갔더니
Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
2 먼저 그 본성으로 돌아와서 그 기업에 거한 자는 이스라엘 제사장들과 레위 사람과 느디님 사람들이라
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei.
3 유다 자손과 베냐민 자손과 에브라임과 므낫세 자손 중에서 예루살렘에 거한 자는
Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
4 유다의 아들 베레스 자손 중에 우대니 저는 암미훗의 아들이요, 오므리의 손자요, 이므리의 증손이요, 바니의 현손이며
Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
5 실로 사람 중에서는 장자 아사야와 그 아들들이요
Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius.
6 세라 자손 중에서는 여우엘과 그 형제 육백 구십인이요
De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
7 베냐민 자손중에서는 핫스누아의 증손 호다위아의 손자 므술람의 아들 살루요,
Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:
8 여로함의 아들 이브느야와, 미그리의 손자 웃시의 아들 엘라요, 이브니야의 증손 르우엘의 손자 스바댜의 아들 무술람이요,
et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiae, filii Rahuel, filii Iebaniae,
9 또 저의 형제들이라 그 보계대로 계수하면 구백 오십 륙인이니라 그 집의 족장된 자들이더라
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
10 제사장 중에서는 여다야와, 여호야립과, 야긴과,
De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:
11 하나님의 전을 맡은 자 아사랴니 저는 힐기야의 아들이요, 므술람의 손자요, 사독의 증손이요, 므라욧의 현손이요, 아히둡의 오대손이며
Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
12 또 아다야니 저는 여로함의 아들이요, 바스훌의 손자요, 말기야의 증손이며, 또 마아새니 저는 아디엘의 아들이요, 야세라의 손자요, 므술람의 증손이요, 므실레밋의 현손이요, 임멜의 오대손이며
Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiae: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
13 또 그 형제들이니 그 집의 족장이라 하나님의 전의 일에 수종 들재능이 있는 자가 모두 일천 칠백륙십인이더라
fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 레위 사람 중에서는 므라리 자손 스마야니 저는 핫숩의 아들이요, 아스리감의 손자요, 하사뱌의 증손이며
De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
15 또 박박갈과 헤레스와 갈랄과 맛다냐니 저는 미가의 아들이요, 시그리의 손자요, 아삽의 증손이며
Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
16 또 오바댜니 저는 스마야의 아들이요, 갈랄의 손자요, 여두둔의 증손이며 또 베레갸니 저는 아사의 아들이요, 엘가나의 손자라 느도바 사람의 향리에 거하였더라
et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
17 문지기는 살룸과, 악굽과, 달몬과, 아히만과, 그 형제들이니 살룸은 그 두목이라
Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
18 이 사람들은 전에 왕의 문 동편 곧 레위 자손의 영의 문지기며
usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
19 고라의 증손 에비아삽의 손자 고레의 아들 살룸과 그 종족 형제 곧 고라의 자손이 수종드는 일을 맡아 성막 문들을 지켰으니 그 열조도 여호와의 영을 맡고 그 들어가는 곳을 지켰으며
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
20 여호와께서 함께하신 엘르아살의 아들 비느하스가 옛적에 그 무리를 거느렸고
Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
21 므셀레먀의 아들 스가랴는 회막 문지기가 되었더라
Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor portae tabernaculi testimonii.
22 택함을 입어 문지기 된 자가 모두 이백 열 둘이니 이는 그 향리에서 그 보계대로 계수된 자요 다윗과 선견자 사무엘이 전에 세워서 이 직분을 맡긴 자라
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua
23 저희와 그 자손이 그 반열을 좇아 여호와의 전 곧 성막문을 지켰는데
tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
24 이 문지기가 동서 남북 사방에 섰고
Per quattuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.
25 그 향리에 있는 형제들은 이레마다 와서 함께하니
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
26 이는 문지기의 두목 된 레위 사람 넷이 긴요한 직분을 맡아 하나님의 전 모든 방과 곳간을 지켰음이라
His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
27 저희는 하나님의 전을 맡은 직분이 있으므로 전 사면에 유하며 아침마다 문을 여는 책임이 있었더라
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28 그 중에 어떤 자는 섬기는데 쓰는 기명을 맡아서 그 수효대로 들여가고 수효대로 내어오며
De horum grege erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
29 또 어떤 자는 성소의 기구와 모든 기명과 고운 가루와 포도주와 기름과 유향과 향품을 맡았으며
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
30 또 제사장의 아들 중에 어떤 자는 향품으로 향기름을 만들었으며
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
31 고라 자손 살룸의 장자 맛디댜라 하는 레위 사람은 남비에 지지는 것을 맡았으며
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
32 또 그 형제 그핫 자손중에 어떤 자는 진설하는 떡을 맡아 안식일마다 준비하였더라
Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
33 또 찬송하는 자가 있으니 곧 레위 족장이라 저희가 골방에 거하여 주야로 자기 직분에 골몰하므로 다른 일은 하지 아니하였더라
Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent.
34 이상은 대대로 레위의 족장이요 으뜸이라 예루살렘에 거하였더라
Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem.
35 기브온의 조상 여이엘은 기브온에 거하였으니 그 아내의 이름은 마아가라
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
36 그 장자는 압돈이요 다음은 술과 기스와 바알과 넬과 나답과
Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
37 그돌과 아히오와 스가랴와 미글롯이며
Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
38 미글롯은 시므암을 낳았으니 이 무리도 그 형제로 더불어 서로 대하여 예루살렘에 거하였더라
Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis.
39 넬은 기스를 낳았고 기스는 사울을 낳았고 사울은 요나단과 말기수아와 아비나답과 에스바알을 낳았으며
Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
40 요나단의 아들은 므립바알이라 므립바알이 미가를 낳았고
Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
41 미가의 아들들은 비돈과 멜렉과 다레아와 아하스며
Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
42 아하스는 야라를 낳았고 야라는 알레멧과 아스마웹과 시므리를 낳았고 시므리는 모사를 낳았고
Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
43 모사는 비느아를 낳았으며 비느아의 아들은 르바야요 그 아들은 엘르아사요 그 아들은 아셀이며
Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
44 아셀이 여섯 아들이 있으니 그 이름은 아스리감과 보그루와 이스마엘과 스아랴와 오바댜와 하난이라 아셀의 아들들이 이러하였더라
Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. hi sunt filii Asel.

< 역대상 9 >